AMBASCIA

AMBASCIA
AMBASCIA
recentioribus latinis idem, quod prius Ambactia vel Ambaxia, servitium vel opera mercede conducta; uti ascellam iidem pro axilla dixêre. In LL. Burgund. Quicumque asinum alienum extra Domini voluntatem praesumpferit aut per unum diem aut duos in ambascia sua, iubemus, ut et ipsum et alium talem ei, cuius asinus est, consignet. Ab Ambactus, quô nomine Veteres Latini denotârunt servum mercenarium, qui hac et illac circumagitur: ambagere enim vetus verbum, pro circumagere, ut ambire, pro circumire. Graece ὁ περιφόρητος, ὁ περιφερόμενος: aliter quoque Ambaxus. Festus, Ambaxi, qui circumeunt et catervatim. Hinc itaque Ambasciator, Hispanis Ambaxator, pro Legato, i. e. famulo seu cliente, cui Legati onus imponitur, aut cui res quaepiam mandatur perferenda, ut placet Scaligero, Salmasio ad Historiam Aug. Tom. 2. p. 806. Vulcanio, Spelmanno, aliis. Lindenbrogius tamen a German. ambacht, i. e. opera, vocis originem derivat, cui subscribunt Paulus Merula et Wendelinus: ita, ut Ambasciator is sit, qui operas suas locat ad obeundam legationem, quod certe quidam perhonorificâ Legatorum negotiatione indignum censent. Vide praeter Origines Francic. et Italicas Aegidii Menagii, Albertum Acharisium, qui ab ambulare, in Vocabular. Ital. Alios, qui ab Hebraeo etymon arcessunt. Ita ergo Ambascia idem est quod iussio, seu munus alicui commendatum, Gall. Commission: Ambasciare, legationem obite seu potius nomine alterius quidpiam efferre, nuntiare, referre: Ambasciatum, apud Hincmarum Ep. 13. ad Ludovic. III. Regem. Legati rerum a se actarum relatio; in Capitulari vero de Villis c. 16. Legatio ipsa etc. Sed et Ambasciare dicebantur Proceres, qui ab Episcopis aut Abbatibus interponebantur, ad donationem aliquam pro suis Ecclesiis ab Imperatorib. aut Regibus impetrandam. Has enim donationes ambasciâsse, i. e. suô interventu obtinuisse, ii dicebantur, eôque nomine Chartis subscribebant, in quibus semper mentio fiebat, has donationes ad illolorum preces factas fuisle. Charta Caroli Calvi A. C. 877. apud Miraeum in Donat. Belg. Signum Caroli gloriosiss. Imp. Aug. Domina Richildis Imperatrix ambasciavit. Alia Carlomanni Regis Franciae pridic Non. Mart. an. 5. Regni, Indict. I. Actum apud Trupchiacum villam --- Theodoricus et Anscharius Comites ambasciaverunt; alibique passim: pro quo Aeltfryth Regina, Eadgari Anglorum Regis uxor, in subscriptione, quae exstet apud Seldenum ad Eadmerum p. 119. videtur usurpâsse vocem Legatio: Ego Aeltsryth legitima praefati Regis coniux, meâ legatione Monachos eôdem locô, Rege annuente, constituens, crucem impressi. Nam legatio idem est quod ambascia, etc. Vide plura hanc in rem apud Car du Fresne et Henr. Spelmannum in Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • ambascia — s.f. [etimo incerto] (pl. sce ). 1. (non com.) [grave difficoltà di respiro, unita a senso di oppressione] ▶◀ angoscia, ansia. 2. (fig., non com.) [oppressione dell animo] ▶◀ accoramento, angoscia, malinconia. ▲ Locuz. prep.: in ambasce ▶◀ in… …   Enciclopedia Italiana

  • ambascia — am·bà·scia s.f. LE 1. difficoltà di respirare, affanno Sinonimi: affanno. 2. fig., angoscia, afflizione Sinonimi: accoramento, affanno, afflizione, ansia, inquietudine, pena, preoccupazione. {{line}} {{/line}} DATA: fine XIII sec. ETIMO: etim.… …   Dizionario italiano

  • ambascia — {{hw}}{{ambascia}}{{/hw}}s. f.  (pl. sce ) 1 (lett., raro) Affanno. 2 (fig., lett.) Angoscia, travaglio …   Enciclopedia di italiano

  • ambascia — pl.f. ambasce …   Dizionario dei sinonimi e contrari

  • ambascia — s. f. 1. difficoltà di respiro, affanno, oppressione 2. (fig.) angoscia, travaglio, afflizione, ansia, accoramento, preoccupazione, dolore, fastidio, tortura CONTR. quiete, serenità, tranquillità …   Sinonimi e Contrari. Terza edizione

  • ambassade — [ ɑ̃basad ] n. f. • 1387; it. ambasciata, lat. médiév. ambactia « service », d o. gaul. 1 ♦ Députation auprès d un souverain ou d un gouvernement étranger. Envoyer une ambassade extraordinaire. ♢ Représentation permanente d un État auprès d un… …   Encyclopédie Universelle

  • ambassade — (am ba sa d ) s. f. 1°   Fonction, charge d ambassadeur. Obtenir une ambassade. 2°   Députation à un souverain. Envoyer une ambassade. •   Recevoir ambassade en qualité de reine, CORN. Nicom. III, 1. •   Voilà donc le succès qu aura votre… …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

  • AMBASCIATOR — in Synodo Constantinopolit. V. p. 14. apud Lindenbrogium, Paulus Dei misericordiâ Diaconus et et Ambasciator Monasterii. Et p. 16. Thomas Dei misericordiâ Presbyter montis Sinai et Ambasciator, est, qui iusla superioris defert ac capessit. A voce …   Hofmann J. Lexicon universale

  • trambasciare — tram·ba·scià·re v.intr. BU essere oppresso dall ambascia, soffrire crudamente {{line}} {{/line}} VARIANTI: strambasciare. DATA: av. 1306. ETIMO: der. di ambascia con tra e 1 are. NOTA GRAMMATICALE: forme non attestate: tempi composti …   Dizionario italiano

  • affanno — s.m. [dal provenz. afan ]. 1. [difficoltà di respiro] ▶◀ (lett.) ambascia, (lett.) anelito, (ant.) angoscia, (ant.) ansietà, (pop.) asma, Ⓣ (med.) dispnea, (fam.) fiatone. 2. (fig.) [condizione di chi è preoccupato] ▶◀ accoramento, afflizione,… …   Enciclopedia Italiana

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”